monumenta.ch > Plinius > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 99
{XXVI} insula Athotadrus, item Gauratae, in quibus Gyani gens; flumen Hyperis in medio sinu Persico, onerariarum navium capax, flumen Sitioganus, quo Pasargadas septimo die navigatur, flumen navigabile Phristinus, insula sine nomine, dextra eius accolunt Dexi montani, qui bitumen perficiunt - flumen Zarotis, ostio difficili nisi peritis, insulae duae parvae; inde vadosa navigatio, palustri similis, per euripos tamen quosdam peragitur;